- POLLIO
- I.POLLIOGrammaticus, inter Praeceptores M. Antonini Philosophi memoratur Iul. Capitolino in Vita huius, c. 2. Usus praeterea Grammaticis, Graecô, Alexandrô: quottidianis Latinis, Trosiô Aprô et Pollione, et Eutychiô proculô Siccensi. Ad quae verba Salmas. Pollio, inquit, iste Latinus Grammaticus, vereor ne hinc tantum notus sit, alias vero ignoratissimus sit omnium hominum, ut quem nec notum habeant veteres membranae, quae et Polono legunt. Atque ut mei animi sententiam explicem, suspicor, nec frustra, corruptum latere nomen urbis, ex qua fuerit Trosius Aper, ut duos tantum heîc habeamus Latinos Marci Grammaticos, Trosium Aprum et Eutychium Proculum Siccensem. Trosit vero Apri patriam celant et dissimulant illa verba, et Polono. an Polano, ex urbe Pola? Id quidem pro vero non affirmem, sed minime dubito, quin patriam huius Grammatici prodiderit Capitolinus, non minus quam et sequentis Eutychii Proculi, quem Siccensem esse significavit etc. meminit Pollionis Consulis Lamprid. in Commodo, c. 2. quem dicit, Pollione et Aprô Consulib. triumphâsse cum Patre. Et paulo post, c. 11. 12. Nominatum inter Caesares, eundem ait, quartô. Id. Oct. Pudente et Pollione Consulib. annô nempe Imperatoris Marci et vitae Commodi sextô, Casaubon. ad loc.II.POLLIOin Glossis ὁ παλλοράψος, qui pollas, i. e. pilas, conficit. Sic enim Appuleius de Deo Socr. Sive illa proprio, seu perpeti candore, ut Chaldaei arbitrantur parte luminis compos, parte alterâ cassa fulgoris, pro circumversione oris discoloris multiiugâ pollae speciem suae variat. Seu, ut Salmas. legit, multiiuga polla, pro circumversione oris discoloris, speciem sui variat. Ubi de Luna, quam pilam esse censebant Chaldaei, parte fulgidam, parte obscuram, ἡμίπυρον: quae proin circa centrum suum verti necesse habeat, ut faciem suam variet. Quo facit id, quod Lucretius ait de Luna, l. 5. v. 724.Inde minutatim retro contorquet, et aufertLuciferam partem glomeraminis, atque pilaiUt Babylonica Chaldaeûm doctrina fatetur etc.Vide Salmas. ad Solin. p. 754.III.POLLIOpraenomine Annius, cum filio Viniciano, maiestatis apud Tiberium postulatus. Sed cum Caesar eorum causam, ut ipse cum Senatu nosceret, distulisset, evaserunt. Tacit. l. 6. Annal. 6. 9. Ille est Pollio, qui postea in Neronem coniuravit, amicorum eius praecipuus, l. 15. c. 56. Gener Bareae Sorani, maritus Serviliae.IV.POLLIOpraenomine Vedius, inter amicos Augusti luxu inamis, nam piscinam habebat refertam muraenis, quem piscem ille non ad delicias paraverat, sed ad poenas. Humanâ enim carne eas alebat. Servi domesticique, si quid deliquerant, dabantur ad hos pisces. Fors fuit, ut cenaret apud eumAugustus, puer qui ad cyathos erat, dum porrigit potum, crystallinum tregit pretii grandioris et simul fracta eius vita. Iubetur ab immiti domino muraenis obici in piscinam. Puer accidit ad Caesaris pedes, non vitam sed aliam mortem petit, neu piscibus esca sit in terrâ. Obstupuit inauditam saevitiam Caesar, dimitti puerum iubet, simul adserri ad se quicquid in domo crystallinorum: allata frangi comminuique et abici in piscinam. Idem testamentô Caesari legavit Pausilypum; et ex eius dirutâ domo facta Romae porticus, quae Liviae dicta.V.POLLIOvide Asinius, it. Claudius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.